라틴어 문장 검색

ipsum nullum praeterquam suae libidinis arbitrio finem facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 236:2)
Paulisper, Lyde, est libido homini suo animo obsequi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 319)
Id autem etiam Etruscis haruspicibus disciplinarum scripturis ita est dedicatum, extra murum Veneris, Volcani, Martis fana ideo conlocari, uti non insuescat in urbe adulescentibus seu matribus familiarum veneria libido, Volcanique vi e moenibus religionibus et sacrificiis evocata ab timore incendiorum aedificia videantur liberari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장9)
est enim temperantia libidinum inimica, libidines autem consectatrices voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:12)
Libidinem vero laudare cuius est libidinis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:9)
itaque nihil melius, quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum exisse ex potestate dicimus eos, qui ecfrenati feruntur aut libidine aut iracundia - quamquam ipsa iracundia libidinis est pars;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:5)
laetitia autem et libido in bonorum opinione versantur, cum libido ad id, quod videtur bonum, inlecta et inflammata rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid concupitum ecferatur et gestiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:1)
Naturali tamen instinctu aspecto libidinis masculi iuniores aetate avidius solent mulieris adultae libidini commisceri quam iuvenculae, quae sit coaetanea sibi;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:5)
(inprimis gloriae, pecuniae cupiditas) plerumque libido (velut 329,20 368 17 382 14) libidinis partes 369 10 371 6 12 - libido dist.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.78)
ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 11:6)
Nec vero solum hanc libidinem laudant - est enim ira, ut modo definivi, ulciscendi libido - , sed ipsum illud genus vel libidinis vel cupiditatis ad summam utilitatem esse dicunt a natura datum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 44:1)
haec libidine sua et blandimentis homines in ferinam vitam ab humana deducebat, ut libidini et voluptatibus operam darent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 193)
itaque eadem temeritate qua processum in aciem est instruitur ipsa acies ad libidinem militum forte procurrentium consistentiumque quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 316:2)
neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis nefaria conluvione violavit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:8)
Nam quum propter nimiam Veneris abundantiam huiusmodi mulier nullius se potest amoris vinculis colligare sed multorum appetit libidine satiari, eius frustra quaeris amorem, nisi te in Veneris opere tam potentem agnoveris ut eius valeas libidinem saturare, quo tibi facilius esset aquis penitus maria desiccare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION