라틴어 문장 검색

Leve est reapse cogitare ethica principia meris verbis demonstrari posse, ab omni contextu seposita, atque quod per religiosum sermonem manifestantur, in publicis disputationibus vi ac pondere non exuuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:6)
Hoc in prospectu ne verum quidem bonum commune exsistit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:5)
Non exsistunt systemata quae omnino dissolvant patefactionem ad bonum, veritatem et pulchritudinem, nec resistendi capacitatem quam Deus constanter alit imo ex hominum corde.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 263:3)
Leges et normae exsistentes non sufficiunt ad diutius compescendos malos mores, etiam cum habetur valida inspectio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:2)
Deest eis ergo conversio oecologica, quae secum fert ut manifestentur cuncta consectaria conventus cum Iesu Christo in necessitudinibus cum mundo qui circa est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 277:4)
231. Amor, parvis gestibus mutuae curae plenus, est etiam civilis et politicus, et manifestatur omnibus in actionibus quae student mundum meliorem exstruere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:1)
Non quod res finitae mundi revera sint divinae, sed quia homo mysticus experitur intimam conexionem exsistentem inter Deum et omnes creaturas, et sic “sentit res omnes esse Deum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:2)
Gratia, quae tendit ad se manifestandam sensibiliter, attingit mirabilem perspicuitatem cum Deus ipse, homo factus, usque eo pervenit ut comedatur a sua creatura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:2)
Filius, qui eum manifestat et per quem omnia creata sunt, huic terrae se coniunxit cum efformatus est in gremio Mariae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 302:2)
Omnipotens Deus, qui ades in toto universo inque minima tuarum creaturarum, Tu qui tua suavitate circumdas omnia quae exsistunt, infunde in nos vim tui amoris ut vitam et pulchritudinem curemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 315:1)
Dona nobis gratiam ut nos cum omnibus exsistentibus intime coniunctos sentiamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 320:3)
« Nec quisquam unquam exstitit, qui mortem propter fidem in solem oppeteret ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:11)
Fides, quam a Deo veluti supernaturale donum recipimus, ut in via lux manifestatur, quae iter nostrum in tempore dirigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:6)
Hinc procedit ipsa ex praeterito, lux est cuiusdam fundantis memoriae, illius Iesu vitae, ubi eius plane commendabilis amor est manifestatus, qui mortem vincere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:7)
Christianis illis fides, prout Deus vivens conveniebatur in Christo manifestatus, « mater » erat quaedam, quia efficiebat ut in lucem prodirent, in illis vitam divinam, novam experientiam, fulgidam exsistentiae visionem generabat, ideoque ad testimonium publicum reddendum usque ad finem parati erant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION