라틴어 문장 검색

cum autem funis habet caput ad suculam religatum et vectes ducentes eam versant, funis involvendo circum suculam extenditur et ita sublevat onera ad altitudinem et operum conlocationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장13)
tum autem circa tympanum involutus alter funis refertur ad ergatam, et is circumactus tympanum et axem se involvendo pariter extendunt, et ita leniter levant onera sine periculo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장30)
ita traiecti in alteram partem eadem ratione vectibus per suculas extenduntur, donec aequaliter sonent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장7)
Item habuerat proiectura eius ex tabulis arcam compactam et confixam, in qua rudentibus maioribus extentis, per quarum asperitates non labentibus pedibus faciliter ad murum perveniebatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장24)
nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant, qua evulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 47:1)
In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quo usque extendes ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 12:1)
Optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui est magnus extendi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 7:6)
"Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:7)
Ibi enim iubemur producere atque extendere tres vel quattuor sesqualteros vel quotlibet sesquitertias proportiones et sesquiquartas comparationes easque secundum propositum ordinem saepe continuas iubemur extendere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION