라틴어 문장 검색

Itaque matrimonia a finitimis petita, quia non inpetrabantur, manu capta sunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 18:2)
Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium peregit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 7:2)
Tertiam seditionem excitavit matrimoniorum dignitas, ut plebei cum patriciis iungerentur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 11:1)
Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem barbarum virgula excaecat et in exitium sui, quod volebat, ita concitat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 5:1)
Bella servilia unde nobis nisi ex abundantia familiarum?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 10:2)
obrogare auso legibus suis Minucio tribuno, fretus comitum manu fatale familiae suae Capitolium invasit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO C. GRACCHI 4:1)
sed subdito titulo in familiam ipse se adoptabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 1:4)
Athenio pastor interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub signis ordinat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 9:2)
Curii, Porcii, Sullae, Cethegi, Autronii, Varguntei atque Longini, quae familiae!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 3:3)
Lentulus, destinatum familiae suae Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota viros, faces, tela disponit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 8:2)
Crassi morte apud Parthos, morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere continebat, statim aemulatio erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 13:2)
Quintum quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi non esse usurpatam mulierem quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, a. d. IV.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 9:1)
Hoc cognomentum postea familiae nostrae in nomen haesit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 26:1)
Is Tremellius cum familia atque liberis in villa erat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:2)
factumque est ut effigies Maniae suspensae pro singulorum foribus periculum, si quod immineret familiis, expiarent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION