라틴어 문장 검색

Sunt etiam plura idonea manibus pedibusque malagmata.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장27)
Lapis etiam, qui carnem edit, quem ΣΑΡΚΟΦΆΓΟΝ Graeci vocant, excisus sic ut pedes capiat, demissos eos, cum dolent, retentosque ibi levare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장31)
Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret, cum evidens si omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam inferiora exinaniri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장37)
Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장34)
At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum signum iniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장141)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum vulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장80)
Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta ne vulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장194)
Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장201)
Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장245)
Minimeque ambulatio convenit femine aut crure aut pede laborante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장261)
Fit maxime in pedibus et cruribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장125)
Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장131)
Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut inferioribus pedum partibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장328)
Clavus autem nonnumquam quidem alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso, quamvis interdum aliter;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장329)
Haec vero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장429)

SEARCH

MENU NAVIGATION