라틴어 문장 검색

XII. Quemadmodum vero quae ad potentiam pertinent Patri, quae ad sapientiam Filio specialiter tribuuntur, ita quae ad operationem divinae gratiae attinent ac divinae charitatis bonitatem, Spiritui sancto ascribuntur, sicut est remissio peccatorum, et quorumcunque donorum distributio, ex sola bonitate ejus, non vero ex meritis nostris proveniens, qualis est regeneratio in baptismo ad dimittenda peccata;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:1)
Ipsa oritur ex eorum amore, signo praesentiaque Dei amoris, ex cognitione et acceptatione bonitatis in differentia sexuali, cuius vi coniuges iungi possunt in una carne (cfr Gen 2,24) atque sunt capaces novam vitam generandi, manifestationem bonitatis Creatoris, eius sapientiae eiusque consilii amoris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:4)
Cum vero ejus tanta sit bonitas atque optima voluntas, ut ad id faciendum non invitum eum, sed spontaneum inclinent, tanto amplius ex propria natura diligendus est, atque hinc glorificandus, quanto haec bonitas ejus non ei per accidens, sed substantialiter atque incommutabiliter inest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:11)
Bene autem Spiritum sanctum animam mundi quasi vitam universitatis posuit, cum in bonitate Dei omnia quodammodo vivere habeant, et universa tanquam viva sint apud Deum, et nulla mortua, hoc est nulla inutilia, nec etiam ipsa mala, quae optime per bonitatem ipsius disponuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:1)
Nam cunctas si spargat opes, si munera fundat [0467A] Dives, et in laudem spiret, tentetque favorem Munere lucrari, tamen hujus muneris auctor, Ductor et auriga nisi sit discretio, nullus Fructus erit, quoniam laudem non dona merentur, Sed potius mercantur eam, nisi facta decenter Discrete fuerint, pro munere namque frequenter Laus datur hypocrita, famae simulatio falsa, Simia laudis, horum umbratilis umbra favoris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION