라틴어 문장 검색

Pierius labor et veterum tibi carmina vatum ludus erat:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae73)
Herculeas vidit Fluvio luctante palaestras moenibus ex altis Calydon pretiumque labori Deianira fuit, cum pectore victor anhelo Alcides fremeret retroque Acheloius iret decolor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae83)
gemino mox inde e germine duxit agmina commissosque labor sic gessit honores, ut semper merito princeps cum magna dedisset, deberet maiora tamen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae97)
scribendine labor?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium2)
iam meus in fragili luditur orbe labor?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis3)
non ego vel Libycos cessem tolerare labores Sarmaticosve pati medio sub frigore Cauros, si tu, Roma, velis;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:63)
o consanguineis felix auctoribus annus, incipe quadrifidum Phoebi torquere laborem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:132)
nec te fama vetat, vero quam celsius auctam vel servasse labor vel minuisse pudor?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:2)
Postquam parta quies et summum nacta cacumen iam secura petit privatum gloria portum, ingenii redeunt fructus aliique labores, et vitae pars nulla perit:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:31)
adgredere et nostro rursum te redde labori nec tibi sufficiat transmissae gloria vitae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:72)
hanc alta capitis fundavit in arce mandatricem operum prospecturamque labori;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:132)
tum promptius ibunt te socio, tum conspicuus gratusque geretur sub te teste labor."
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:202)
tunc ego securus fati laetusque laborum discedam, vobis utrumque regentibus axem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:237)
ipse labor pulvisque decet confusaque motu caesaries;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:333)
Mox ubi firmasti recto vestigia gressu, non tibi desidias molles nec marcida luxu otia nec somnos genitor permisit inertes, sed nova per duros instruxit membra labores et cruda teneras exercuit indole vires:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION