라틴어 문장 검색

Festis insunt sacrificia epulae ludi feriae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:1)
Ergo de divisione festorum et profestorum dierum latius disserendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:8)
Sacra celebritas est vel cum sacrificia dis offeruntur vel cum dies divinis epula­tionibus celebratur vel cum ludi in honorem aguntur deorum vel cum feriae observantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 4:1)
Praeterea regem sacrorum flaminesque non licebat videre feriis opus fieri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 9:2)
sed Umbro negat eum pollui qui opus vel ad deos pertinens sacrorumve causa fecisset vel aliquid urgentem vitae utilitatem respiciens actitasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:3)
Haec de festis et qui inde nascuntur, qui etiam nefasti vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 13:1)
Et quia sacrorum omnium praesulem esse te, Vetti Praetextate, divina voluerunt, perge, quaeso, rationem mihi tantae sub uno nomine in nominibus diversitatis aperire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 1:3)
Eadem opinio sospitalis et medici dei in nostris quoque sacris fovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 15:3)
decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:4)
ut Graeco ritu hisce hostiis sacrum facerent, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:5)
Camerienses, qui sacram Soli incolunt insulam, ἀειγενέτῆ Apollini immolant, τῷ τὸν ἥλιον ἀεὶ γίγνεσθαι καὶ ἀεὶ γεννᾶν, id est quod semper exoriens gignitur, quodque ipse generat universa inseminando fovendo producendo alendo augendoque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 35:1)
Apud Lacedaemonios etiam in sacris quae Apollini celebrant, Hyacinthia vocantes, hedera coronantur Bacchico ritu.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 2:1)
In sacris enim haec religiosi archani observatio tenetur, ut sol, cum in supero, id est in diurno, hemisphaerio est, Apollo vocitetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 8:1)
Huius versus auctoritas fundatur oraculo Apollinis Clarii, in quo aliud quoque nomen soli adicitur, qui in isdem sacris versibus inter cetera vocatur Ἰαώ:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 19:1)
Item Orpheus Liberum atque Solem unum esse deum eundemque demonstrans de ornatu vestituque eius in sacris Liberalibus ita scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION