라틴어 문장 검색

Sunt enim, qui ita distinguant, quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam ministeria ;
(세네카, 행복론, Liber III 79:2)
hic vino, hic libidini deditus est aut, si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum mores sui ferant.
(세네카, 행복론, Liber IV 127:4)
Unde isti norunt illum quondam gloriae sequentis fugacissimum, eo voltu ad pericula euntem, quo alii e periculo redeunt, numquam bonum suum a publico distinguentem ?
(세네카, 행복론, Liber IV 156:1)
Paulo ante dicebam quaedam ad alios pertinere et sic esse formata, ut tota significatio illorum discedat a nobis :
(세네카, 행복론, Liber V 55:5)
Illud potius mihi distingue, quod potest ad rem pertinere, cum idem homo beneficium mihi dedit et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam et me ab illo nihilo minus vindicare ac veluti duobus nominibus separatim respondere an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria.
(세네카, 행복론, Liber VI 23:1)
Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia, quo missum sit telum, non quo pervenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non eventus sed animus.
(세네카, 행복론, Liber VI 37:2)
Fines Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt ;
(세네카, 행복론, Liber VII 23:1)
itaque ad- hibenda moderatio est, quae sanabilia ingenia distinguere a deploratis sciat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 13:2)
Quoniam deorum feci mentionem, optime hoc exemplum principi constituam, ad quod formetur, ut se talem esse civibus, quales sibi deos velit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 38:1)
Hoc tamen maxime distinguitur :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 113:5)
Dicta est aliquando a senatu sententia, ut servos a liberis cultus distingueret ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 138:1)
Tradetur ista animi tui mansuetudo diffundeturque paulatim per omne imperii corpus, et cuncta in similitudinem tuam formabuntur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 7:3)
Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series - id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima quaeque non caderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 49:1)
Ad exemplum se modestiae tuae formaverat cogitabatque, quantum tu et ornamentum tuorum esses et onus ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 16:4)
nam ipse tibi optime formandi condendique res gestas et materiam dabit et exemplum.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 43:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION