라틴어 문장 검색

Indigestum est enim et crudum quod egeritur, et quasi infirmum effluit, nec habet sedem, sed natura quasi noxium et magis frigidum pellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:2)
unde intellegitur frigidum esse quod effluit, et ideo in vivo corpore non manere quasi inopia caloris extinctum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:4)
Nam vis eadem in frigidiore corpore celerius extinguitur, in calidiore diutius perseverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:5)
Ideo ne corpus earum frigus horreat facit consuetudo naturae quam sortitae sunt frigidiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 12:3)
Dum de calore loquimur, ammoneor rei quam semper quaesitu dignam putavi, cur in Aegypto, quae regionum aliarum calidissima est, vinum non calida sed, paene dixerim, frigida virtute nascatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 9:2)
quinta vi sua omne corpus inplet, omnis enim pars corporis mollia et aspera, frigida et calida discernit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 21:5)
Quia senecta, inquit ille, extincto per vetustatem naturali calore fit frigida, et ex illo frigore gelidi et superflui nascuntur humores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:1)
Scimus enim quot quantaeque noxae epoto nivis humore nascantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 24:2)
Nix ergo, quae nihil aliud est quam aqua in aere denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit, et ideo ex eius resolutae potu diversa morborum genera visceribus inseminantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 27:1)
Certe si putas ea quae calidiora sunt difficilius congelascere, congruens erat nec oleum concrescere et ea quae frigidiora sunt facile gelu cogi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:5)
Cur omne dulcium magis dulce videtur, cum frigidum est, quam si caleat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:2)
si nix sit illa quae visa est, intellegit in ipsa ratio etiam tactus rigorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 19:3)
Tunc cardine tellus Subsedit, veteremque, iugis nutantibus, Alpes Discussere nivem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:18)
Summo si frigida coelo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres, Totaque diffuso latuisset in aequore tellus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:9)
Urebant montana nives, camposque iacentes Non duraturae conspecto sole pruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION