라틴어 문장 검색

nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 485:1)
deinde et ipsi rediere in pugnam, et Aemilius cum suo praesidio - erant autem duo milia virorum fortium - effuse sequenti regi acriter obstitit, et Attalus, Eumenis frater, ab dextro cornu, quo laevum hostium primo impetu fugatum fuerat, ut ab sinistro fugam suorum et tumultum circa castra vidit, in tempore cum ducentis equitibus advenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 490:3)
is cum breviter et egisset gratias patribus quod obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi vindicassent, et gratulatus esset, quod terra marique res prospere gessissent, quodque regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris prius Europa, post et Asia, quae cis Taurum montem est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 594:2)
fusi fugatique hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 685:1)
ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 207:2)
Attalus eos rex saepe fudit fugavitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 216:1)
qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugavitque Gallos et aliquot fugientes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 228:1)
sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 284:3)
at hercule iidem nos - monente fortuna quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset - cum redeuntes in latrunculos Thraecas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 576:1)
ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum in Hispania, quattuor exercitus fudit fugavitque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 672:1)
nam saltus, unde eum Ligures fugaverant, Marcius est appellatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 217:2)
ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 220:2)
non institere perculsis hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 342:3)
haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 362:2)
percunctarentur ipsos Maronitas, haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere adversus se ausurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 401:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION