라틴어 문장 검색

Christianus etiam damnatus gratias agit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 14:3)
Cum autem omnis species idololatriae damnata sit a deo, utique etiam illa damnatur, quae elementis mundialibus profanatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:15)
Ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexit et disciplinam superstitione delusit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:8)
cuius temporibus Arriana heresis exorta, et in Nicena synodo detecta atque damnata, nihilominus exitiabile perfidiae suae uirus, ut diximus, non solum orbis totius, sed et insularum ecclesiis aspersit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VIII. 1:1)
Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt alii, qui hac in re ex inopia delinquunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:9)
Nam qualiter ipsa quoque execranda heresis damnata est, latere uos non debet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:9)
Dico tibi, inquit, quia noluisti te continere a domu perditi et damnati illius, tu in ipsa domu mori habes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:13)
Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia, qui non uult ecclesiae ianuam sponte humiliatus ingredi, necesse habet in ianuam inferni non sponte damnatus introduci.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:1)
Percussus enim langore, atque ad extrema perductus, uocauit fratres, et multum merens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret inferos apertos, et Satanan demersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:2)
sed in ea, quae hanc sequitur uitam, non solum omni spe coronae priuati, sed aeterna insuper sunt poena damnati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:11)
celari volt sua furta Venus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 219)
mutuus adsit amor, per te dulcissima furta perque tuos oculos per Geniumque rogo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 115)
direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus imposuit, et qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 46:1)
damnatus absens in Volscos exsulatum abiit minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:2)
quem, ubi primum magistratu abiit, damnatum necatumque constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 452:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION