라틴어 문장 검색

laetatus at ille sustulit in Tyria reptantem veste nepotem, Romaque venturi gaudebat praescia fati, quod te iam tanto meruisset pignore civem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:92)
Quae vero procerum voces, quam certa fuere gaudia, cum totis exurgens ardua pennis ipsa duci sacras Victoria panderet aedes!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:103)
o palma viridi gaudens et amica tropaeis custos imperii virgo, quae sola mederis vulneribus nullumque doces sentire laborem, seu tibi Dictaeae placuerunt astra Coronae seu magis aestivo sedes vicina Leoni, seu sceptrum sublime Iovis seu Palladis ambis aegida, seu fessi mulces suspiria Martis, adsis perpetuum Latio votisque senatus adnue, diva, tui.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:104)
ultro se voluere capi gaudentque videri tantae praeda deae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:169)
Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, privatos quoque memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos, nisi Autolycus ille cuiquam potuit tolerabilis esse conterminus, aut Aventini montis incola Palatinis ullum gaudium finitimis suis Cacus attulit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 7:1)
De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt,quae siccis quaeque umidis locis gaudent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 4:1)
Pinguique arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus et exilibus uvis praebere valet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 15:4)
seu pluvius, quod siccitatibus gaudet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 1:5)
nam parum gaudet ulmus in corpus nuda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 16:4)
Itaque aestuosis locis septentrionali colle, frigidis meridiano gaudet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 5:2)
cum ille quam maxime subacto et puro solo gaudeat, hic novali graminosoque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 2:1)
Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 1:4)
nec ulla re magis gaudet, quam rivis atque caenoso lacu volutari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 6:5)
quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, vultuque composito ne laeti excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas gaudium, questus adulationem miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장2)
castris aestivis tres simul legiones habebantur, praesidente Iunio Blaeso, qui fine Augusti et initiis Tiberii auditis ob iustitium aut gaudium intermiserat solita munia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION