라틴어 문장 검색

non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 497:1)
meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 667:2)
ab integro locarentur et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 177:2)
ad Eumenen per speciem captivorum redimendorum missus legatus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 291:2)
nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia statuta aut pacem habere per Eumenen, quae vel parte regni redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 309:1)
certe iidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod numquam sine causa suscipiatis, gloriamini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 242:1)
haec non gloriandi causa rettuli - neque enim ea nunc nostra est fortuna - sed ut admonerem, quemadmodum adiuvare socios solerent Rhodii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 251:1)
paucos post dies, quam haec acta erant, legati ab Cotye, rege Thracum, venerunt pecuniam ad redimendum filium aliosque obsides adportantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 518:1)
eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 519:1)
Si forte in insidias devenero, tun redimes me, si me hostes interceperint?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1121)
Redimam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1123)
Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem, redime istoc beneficio te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3176)
nam ducentis aureis Philippis redemi vitam ex flagitio tuam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9137)
Fac is homo ut redimatur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2131)
verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem, ut is homo redimatur illi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2139)

SEARCH

MENU NAVIGATION