라틴어 문장 검색

Relinquit animus Sextium gravibus acceptis vulneribus: aegre per manus tractus servatur. Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 38장4)
graviore sententia pronuntiata more maiorum supplicium sumpsit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 44장2)
quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non possint ne res efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur, petunt, collatis militaribus signis, quo more eorum gravissima caerimonia continetur, ne facto initio belli ab reliquis deserantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 2장2)
Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen quam mitissime potest legatos appellat: nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 43장4)
Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili confirmabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 67장4)
Drappes, quem captum esse a Caninio docui, sive indignitate et dolore vinculorum sive timore gravioris supplici paucis diebus cibo se abstinuit atque ita interiit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 45장3)
Eademque ratione, cum spiritus gravis est, cum somnus aut vigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eveniant perceperit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium62)
gravioresque eos factos, qui se implerant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium96)
Neque quaerendum esse quomodo spiremus, sed quid gravem et tardum spiritum expediat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium112)
multo magis veri simile esse interiora, quibus maior mollities, lux ipsa nova sit, sub gravissimis vulneribus et ipsa trucidatione mutari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium122)
qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium213)
Magis vero gravibus locis ista servanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장10)
Item neque ex nimio labore subitum otium neque ex nimio otio subitus labore sine gravi noxa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장7)
Bibere huic adsidue vinum dilutum leve quam aquam magis expedit, ut, cum caput gravius esse coeperit, sit quo confugiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장21)
praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi gravius caelum austri reddiderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION