라틴어 문장 검색

Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo.
(불가타 성경, 나훔서, 1장5)
Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius.
(불가타 성경, 나훔서, 3장8)
Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus
(불가타 성경, 스바니야서, 1장4)
Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum ".
(불가타 성경, 스바니야서, 1장13)
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장18)
Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: " Disperdam te, ita ut non sit inhabitator ".
(불가타 성경, 스바니야서, 2장5)
Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: " Ego sum, et extra me non est alia amplius! ". Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장15)
“ Numquid tempus vobis est, ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta?
(불가타 성경, 하까이서, 1장4)
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: "Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장11)
et dixit ad eum: "Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장8)
Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis!
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장11)
Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장14)
Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장15)
Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; et vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum mons Sanctitatis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장3)
et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION