라틴어 문장 검색

Hinc est quod ex instituto peregrino huic deo sacrum aperto capite facimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 22:3)
Contendunt alii Maiam Mercurii matrem mensi nomen dedisse, hinc maxime probantes, quod hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 19:1)
adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:2)
Hinc et Ateius Capito annum a circuitu temporis putat dictum, quia veteres an pro circum ponere consuerunt, ut Cato in Originibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 5:3)
Hinc aliis quintus a Kalendis dies aliis septimus Nonas facit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:4)
Hinc et ipsi curiae ad quam vocabantur Calabrae nomen datum est, et classi, quod omnis in eam populus vocaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 11:3)
Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 13:1)
Et hinc natae sunt appellationes deorum sicut ceterorum qui ad solem certa et archana ratione referuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 6:2)
Hinc est quod arcu et sagittis Apollinis simulachra decorantur, ut per sagittas intellegatur vis emissa radiorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 12:1)
Hinc est quod eidem attribuitur medendi potestas, quia temperatus solis calor morborum omnium fuga est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 14:1)
Hinc est quod apud Pachynum Siciliae promuntorium Apollo Libystinus eximia religione celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 24:1)
hinc intellegitur praelii causa, non pestilentiae, sicut quidam aestimant, ludos institutos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 25:3)
Hinc ergo Πύθιον dictum aestimant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 51:1)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
Hinc etiam Liber pater bellorum potens probatur, quod eum primum ediderunt auctorem triumphi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION