라틴어 문장 검색

sed iuvenibus et puellis incentiva esse adsero voluptatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:3)
Malo apud te, filia, verecundia parumper quam causa periclitari Quidquid seminarium voluptatum est, venenum puto.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:16)
"licet Lacrimare plebi, regi honeste non licet."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:31)
Apud illos in viris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluptas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:13)
Et licet quidam putent maioris esse virtutis praesentem contemnere voluptatem, tamen ego securioris arbitror continentiae nescire, quod quaeras.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:2)
Inter has et tantas inlecebras voluptatum etiam ferreas mentes libido domat, quae maiorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne, quod nescit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:14)
Libidinosa mens ardentius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:4)
Si autem et hoc non potes - reverteris enim ad tuos, si illum possis deserere - vel honestius sodali tuo utere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:3)
honestius amabit mater amicum filii quam filiae suae.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:16)
Honestius tibi est saltim culpam filiae sustentare quam occasionem tuae quaerere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:5)
Difficile est in maledica civitate et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit palmaque vitiorum, si honestis detraherent et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam trahere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:1)
Tale quid et Israhcletico fecisse dominum populo, ut cupientibus Aegyptias carnes usque ad nauseam et vomitum praeberet examina corturnicum, multosque saeculi prius homines facilius carere experta corporis voluptate quam cos, qui a pueritia libidinem nesciant;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:9)
Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor navigio montem ascendit sortesque poposcit, paulatimque anima caluerunt mollia saxa et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas, quidquid agunt homines, votum timor ira voluptas gaudia discursus, nostri farrago libelli est.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I26)
"honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, dum nova canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III8)
"nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, participem qui te secreti fecit honesti:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III19)

SEARCH

MENU NAVIGATION