라틴어 문장 검색

Atque per hujusmodi (qualem describimus) Historiam Naturalem, aditum quendam fieri posse ad naturam tutum et commodum, atque materiam intellectui praeberi probam et praeparatam, censemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:3)
Itaque hujusmodi exemplis quartam partem nostri operis attribuimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:8)
Sexta tandem pars operis nostri (cui reliquae inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quae ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima et casta et severa educitur et constituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:1)
Neque virtute propria tantum profuerunt, quantum in hoc nocuerunt, quod aliorum virtutem corruperint et perdiderint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:3)
exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cujusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:14)
Quarum prima hujusmodi est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:2)
Veruntamen aequum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta praesertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu proprio, sive ex authoritatum turba, sive ex demonstrationum formis (quae nunc tanquam leges quaedam judicialis invaluerunt), statuere aut existimare velit, ne id in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:3)
Quae adhuc inventa sunt in scientiis, ea hujusmodi sunt, ut notionibus vulgaribus fere subjaceant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:1)
Excitatio notionum et axiomatum per inductionem veram est certe proprium remedium ad idola arcenda et summovenda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 82:1)
vel propter naturam cujusque propriam et singularem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:3)
et hujusmodi somnia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:6)
Eadem ratio est fere omnis superstitionis, ut in astrologicis, in somniis, ominibus, nemesibus, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:5)
in quibus homines delectati hujusmodi vanitatibus advertunt eventus, ubi emplentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:6)
Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:10)
Intellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION