라틴어 문장 검색

Populi recensum uicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab negotiis auocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 2:1)
sed desideranti consuetudinem ueterem concessit rursus, ut sui cuiusque mensis acciperet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 2:2)
C. et L. in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 1:3)
aleae rumorem nullo modo expauit lusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam senex ac praeterquam Decembri mense aliis quoque festis et profestis diebus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 1:4)
Auctor est Iulius Marathus, ante paucos quam nasceretur menses prodigium Romae factum publice, quo denuntiabatur, regem p(opulo) R(omano) naturam parturire;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 3:1)
Augustum natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium existimatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 4:5)
fuit et qui suaderet, appellationem mensis Augusti in Septembrem transferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 3:1)
Apriles, ante annum et quattuor menses quam decederet, factum ab eo ac duobus codicibus partim ipsius partim libertorum Polybi et Hilarionis manu scriptum depositumque apud se uirgines Vestales cum tribus signatis aeque uoluminibus protulerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 1:4)
prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:4)
intercessit et quo minus in acta sua iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:1)
nec amplius quam mox tres consulatus, unum paucis diebus, alterum tribus mensibus, tertium absens usque in Idus Maias gessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:4)
sed offensus interpellari se toto mense ab iis qui potestatem sui die festo non habuissent, ultra non tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 2:5)
uerum et oppressa coniuratione Seiani nihilo securior aut constantior per nouem proximos menses non egressus est uilla, quae uocatur Ionis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 65장 2:3)
et ut demum fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit durauitque etiam per festos Decembris mensis dies.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 2:1)
extat et Augusti epistula, ante paucos quam obiret menses ad Agrippinam neptem ita scripta de Gaio hoc - neque enim quisquam iam alius infans nomine pari tunc supererat - :
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION