라틴어 문장 검색

mox sese ad litora praeceps cum fletu precibusque tulit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 25:7)
Per ego has lacrimas dextramque tuam te (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis, et istam - oro, si quis adhuc precibus locus - exue mentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:10)
"Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis advertite numen, et nostras audite preces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:16)
Et fors aequatis cepissent praemia rostris, ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus fudissetque preces, divosque in vota vocasset:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:7)
Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectus cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 31:2)
"Cessas in vota precesque, Tros" ait "Aenea?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:9)
Gelidus Teucris per dura cucurrit ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:13)
Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate Anchisen genitorem, et vina reponite mensis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:14)
Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris Iunoni fer rite preces iramque minasque supplicibus supera votis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 3:12)
At vos, o superi, et divom tu maxume rector Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis et patrias audite preces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:9)
Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:10)
Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis regem adit et regi memorat nomenque genusque, quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit fiducia rebus admonet immiscetque preces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:3)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
Sin altior istis sub precibus venia ulla latet totumque moveri mutarive putas bellum, spes pascis inanis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:9)
Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum vota precesque meae!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION