라틴어 문장 검색

Pergin, Praetextate, eloquio tam dulci de anno quoque edissertare, antequam experiaris molestiam consulentis, si quis forte de praesentibus ignorat quo ordine vel apud priscos fuerit vel certioribus postea regulis innovatus sit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 1:2)
Haec nec mihi erubescendum est ignorare peregrino:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:5)
ignorabant quippe conditionem codicillorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 15:2)
Liber et alma Ceres pro sole ac luna, non hoc in alterius poetae imitationem posuit, ita dici audiens, cur tamen diceretur ignorans?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 3:2)
Cicero autem quantum in ea re valuerit quis ignorat qui vel liberti eius libros quos is de iocis patroni conposuit, quos quidam ipsius putant esse, legere curavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 12:1)
Sed nec hoc Virgilius ignoratum reliquit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 13:2)
Hoc loco non alienum videtur de conditione eorum hominum referre quos leges sacros esse certis dis iubent, quia non ignoro quibusdam mirum videri quod, cum cetera sacra violari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 5:1)
Ipsius vero urbis nomen etiam doctissimis ignoratum est, caventibus Romanis ne quod saepe adversus urbes hostium fecisse se noverant idem ipsi quoque hostili evocatione paterentur, si tutelae suae nomen divulgaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 5:1)
Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum vel aedituis haec nota sint et veterum non tacuerit industria.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:2)
At hic vester, flamen et pontifex et omnia, tam quid immoletur quam quid libetur ignorat, et, ne non ubique in libando pari errore sit devius, in octavo ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 3:1)
Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum, ut res rationesque eorum sua sollertia tueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 11:1)
Quod equidem cur ita illis visum sit ignoro:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 12:1)
Nec hoc ignorandum est, ficum solam ex omnibus arboribus non florere.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 5:1)
Ne igitur ignoraremus quae prius gesta sunt, fit eorum tempestiva narratio:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 12:3)
Item, ne ignoraremus quo duce classis Graecorum ignotum sibi Troiae litus invenerit, cum de Calchante quereretur, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION