라틴어 문장 검색

Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장14)
Non est qui noverit viam eius, neque qui cogitet semitam eius.
(불가타 성경, 바룩서, 1장31)
Sed qui scit omnia, novit eam, adinvenit eam prudentia sua; qui composuit terram in aeternum tempus, implevit eam iumentis quadrupedibus;
(불가타 성경, 바룩서, 1장32)
Comederunt alieni robur eius, et ipse nescit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignorat.
(불가타 성경, 호세아서, 7장9)
deice illos gladio diligentium te, et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장33)
Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장1)
Novi quippe, quanto studiosius nostra quam ceterorum bona diligamus.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:12)
Iam vero mundum corpora quattuor non ignoramus efficere;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:5)
Id si in uno quis noverit, reliqua eum ratio non latebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:7)
Quae ne lateant neve sint aliquibus ignorata, depromimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 1:3)
Quodsi nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta, quoniam sunt peregrina, nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:12)
Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed eis koiranos estin, eis basileus, qui frequentia ciuium non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem qua sanctum est ei ius exsulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:6)
— Uix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:12)
Noui, inquam, deumque esse respondi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:17)
— Et qui fieri potest ut principio cognito quis sit rerum finis ignores?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION