라틴어 문장 검색

pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum uulgaria iura nouerat, in seruum nihil non domino licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum operi suo impendit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 19:2)
At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens gaudet.
(세네카, 행복론, Liber III 76:3)
Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 86:1)
Quid enim est turpius, quam aliquem computare, quanti vir bonus sit, cum virtus nec lucro invitet nec absterreat damno adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpam ut contra impendere in se iubeat et saepius in ultro tributis sit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 3:3)
neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit.
(세네카, 행복론, Liber IV 81:3)
pace et homicidae fruuntur ;
(세네카, 행복론, Liber IV 135:4)
Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut, qui solvit, pecuniam ;
(세네카, 행복론, Liber V 59:2)
nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit.
(세네카, 행복론, Liber V 59:3)
si filii in usum, pater beneficio in filium conlato non obligatur, etiam si fruitur.
(세네카, 행복론, Liber V 117:4)
quin nos non obliget, manifestius est, quam ut ulla in hoc verba impendenda sint.
(세네카, 행복론, Liber VI 31:1)
Praeterea huic intentus semper et huius rei tempus opperiens, qui in hoc multum curae, multum sedulitatis impendit, plus laboravit, quam cui cito referre gratiam contigit.
(세네카, 행복론, Liber VII 76:5)
sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nulli bonae rei impenditur, ultima demum necessitate cogente quam ire non intelleximus transisse sentimus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 4:3)
At eosdem aegros vide, si mortis periculum propius admotum est, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale supplicium, omnia sua, ut vivant, paratos impendere !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 44:4)
tunc quam frustra paraverint, quibus non fruerentur* quam in cassum omnis ceciderit labor, cogitant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:8)
), at contra maxima, si vim suam continet, si multos irae alienae eripuit, neminem suae impendit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION