라틴어 문장 검색

ipse paucos dies quibus morari Carthagine statuerat exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 718:1)
alios in acie occidi, alios morbo absumi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 137:1)
locaverunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant septem tabernas, macellum, atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 179:1)
nempe idem sunt hi hostes quos vincendo et victos sequendo priorem aestatem absumpsistis, quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 201:2)
aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 266:1)
et auctoribus quibusdam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id ratus, ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso ipse aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 318:2)
primum diem quo fines hostium ingressi sunt populando absumpserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 479:1)
id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 74:2)
Sed res haudquaquam erat populo facilis, et liberis cultoribus bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 166:1)
amicae ac fideles potius ea quae peritura forent absumerent manus quam insultarent superbo ludibrio hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 337:2)
postremo ipsi, caede miseranda suorum fatigati, cum armis medio incendio se iniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 345:2)
ita Astapa sine praeda militum ferro ignique absumpta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 348:1)
Fulvio, Scipionibus meis, tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 429:2)
iam velut ad commune restinguendum incendium concurrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 631:3)
et Syphacem et Carthaginienses, nisi orientem illum ignem oppressissent, ingenti mox incendio, cum iam nullam opem ferre possent, arsuros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 426:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION