라틴어 문장 검색

quem fors fuat an incurrat an faciat, praeterit certe, coactus per cola subterranea deliquari, non ut fluctibus, sed ut piscibus pauperetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 17:2)
Iohannes familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit et donec suarum merita chartarum vel vestra scientia vel si qua est vestrae (si tamen est ulla) similis inspexerit, quid respuat, quid optet ignorat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 1:1)
sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et, quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:1)
et si quid asperum aut triste, non statim sese poetica teneritudo a vinculo incursi angoris elaqueat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:6)
et tamen nullus sic amicus, qui posset effugere convicium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:10)
Hos inter fremitus novosque luxus spectandi levis effugit voluptas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres20)
felix hominesque deosque et dubius casus et caecae lubrica vitae effugit, immunis fatis, non ille rogavit, non timuit meruitve mori:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus98)
pulsat metus undique et undique frater, ac velut hiberno deprensus navita ponto, cui neque Temo piger neque amico sidere monstrat Luna vias, medio caeli pelagique tumultu stat rationis inops, iamiamque aut saxa malignis exspectat submersa vadis aut vertice acuto spumantes scopulos erectae incurrere prorae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권127)
sic alacres odio nullaque cupidine laudis accensi incurrunt, scrutatur et intima vultus unca manus penitusque oculis cedentibus intrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권140)
per tamen Olenii tegimen suis atraque saetis terga super laevos umeros vicina emori effugit et viduo iugulum ferit inrita ligno, tunc horrere comae sanguisque in corda gelari.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권220)
hanc piceae cedrique et robore in omni effictam sanctis occubat silva tenebris, huius inaspectae luco stridere sagittae nocturnique canum gemitus, ubi limina patrui effugit inque novae melior redit ora Dianae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권188)
"iuvat effugisse deorum numina et insanae plus iam permittere linguae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권250)
"umquam effugies, seu tu pavidi ferus incola luci, sive deis, utinamque deis, concessa voluptas, non, si consertum super haec mihi membra Giganta subveheres."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권212)
effugit hic oculos rapida puer ocior aura Maenalius, quem deinde gradu premit horridus Idas inspiratque umero, flatuque et pectoris umbra terga premit, post ambiguo discrimine tendunt Phaedimus atque Dymas, illis celer imminet Alcon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권229)
"non sic miseros fas omne penates effugit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권248)

SEARCH

MENU NAVIGATION