라틴어 문장 검색

quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico - nihil opus est litibus - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:5)
sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas, omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in virtutis tamquam in solis radios incurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:5)
deinde quid est adsecutus, cum omnes stulti sint sine dubio miserrimi, maxime quod stulti sunt (miserius enim stultitia quid possumus dicere), deinde quod ita multa sunt incommoda in vita, ut ea sapientes commodorum conpensatione leniant, stulti nec vitare venientia possint nec ferre praesentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 23:6)
at Orpheus, id est imago eius ut vos vultis, in animum meum saepe incurrit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 107:11)
aciesque ipsa qua cernimus, quae pupula vocatur, ita parva est ut ea quae nocere possint facile vitet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:5)
ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:3)
In hoc genere et naturali et honesto duo vitia vitanda sunt, unum, ne incognitapro cognitis habeamus iisque temere assentiamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:3)
Qui altero genere iniustitiae vacant, in alterum incurrunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 39:2)
Quam ob rem et haec vitanda et pecuniae figienda cupiditas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:2)
Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:10)
Quo in genere non est incommodum, quale quidque eorum sit, ex aliis iudicare, ut, si quid dedeceat in illis, vitemus ipsi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:3)
Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut faeneratorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:2)
Quid est igitur, quod me impediat ea, quae probabilia mihi videantur, sequi, quae contra, improbare atque affirmandi arrogantiam vitantem fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:1)
Vitanda tamen suspicio est avaritiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:1)
quid est enim aliud erranti viam non monstrare, quod Athenis exsecrationibus publicis sanctum est, si hoc non est, emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION