라틴어 문장 검색

Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationi locus, illud miserrimae carnis ergastulum;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:12)
"Explosis igitur et exterminatis his, quae nolunt esse virgines, sed videri, nunc ad te mihi omnis dirigitur oratio, quae quanto prima Romanae urbis virgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas et futuris."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:65)
Ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio metum faciat, sed inanitas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:9)
"Audi, Iacob in sua oratione quid postulet:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:53)
"Post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, scripturae ex more recitantur et conpletis orationibus cunctisque residentibus medius, quem patrem vocant, incipit disputare."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:82)
"Et quia nocte extra orationes publicas ni suo cubili unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum et aure adposita, quid faciant, diligenter explorant."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:97)
"Dominicis diebus oratione tantum et lectionibus vacant;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:103)
"Post haec, quamquam apostolus semper orare nos iubeat et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen divisas orandi horas habere debemus, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:118)
"Nec cibus a te sumatur nisi oratione praemissa nec recedatur a mensa, nisi referantur gratiae creatori."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:120)
Post orationem psalmi concrepant et lassa cervix, poplites vacillantes in somnumque vergentes oculi nimio mentis ardore vix impetrant, ut quiescant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:11)
Ita viventes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione revocabit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
Saccus orationis signum atque ieiunii est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam3)
ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:11)
Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:12)
Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris iam vetuli et paene decrepiti dulcior melle oratio fluxerit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION