라틴어 문장 검색

"Ecce funditur, fabricatur, sculpitur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:8)
"Mox alienas virgines iam desponsatas, iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit, violavit, inlusit, et cum earum parentibus, id est cum soceris suis bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:7)
"Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi vitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi iam perdere et depravati errorem pravitatis infundere et alienati a deo inductis pravis religionibus a deo segregare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:19)
"illis adspirantibus et infundentibus praestigias edunt, vel quae non sunt videri, vel quae sunt non videri."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:22)
"vult enim esse substantiam inter mortalem inmortalemque, id est inter corpus et spiritum mediam, terreni ponderis et caelestis levitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos amorem informari et inlabi pectoribus humanis et sensum movere et adfectus fingere et ardorem cupiditatis infundere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:28)
"ut quisquam illum rudem sanguinem novelli et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:3)
"Ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:28)
falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebem transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:5)
Nos vero, siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:1)
sed quamquam negant nec virtutes nec vitia crescere, tamen utrumque eorum fundi quodam modo et quasi dilatari putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 63:2)
aliud est enim poe+tarum more verba fundere, aliud ea, quae dicas, ratione et arte distinguere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 14:6)
semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:2)
quo modo porro deus iste, si nihil esset nisi animus, aut infixus aut infusus esset in mundo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:2)
Nec enim multo absurdiora sunt ea quae poetarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine furentis induxerunt deos feceruntque ut eorum bella proelia pugnas vulnera videremus, odia praeterea discidia discordias, ortus interitus, querellas lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria vincula, cum humano genere concubitus mortalisque ex inmortali procreatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 42:2)
Haec ego nunc physicorum oracla fundo, vera an falsa nescio, sed veri [simile] tamen similiora quam vestra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION