라틴어 문장 검색

dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum fugientem viderint pro hoste habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 213:1)
tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 220:2)
Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 233:1)
fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga caesa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 268:2)
ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:3)
plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit, adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 459:1)
nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 474:1)
victus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 653:1)
quos Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit ut nihil bello intactum relinqueret, multiplicique capta praeda rediret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 693:1)
ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 702:1)
miles aegre teneri, clamare, et poscere ut perculsis instare liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:3)
Q. Servilius insequenti anno - is enim cum Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 11:1)
igitur praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in cavas valles, cum exitus haud in facili essent, circumveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 91:1)
anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio novos adgressa consules est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 113:1)
tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Verginius ex collegio unus Caesoni capitis diem dicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 132:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION