라틴어 문장 검색

Dices immissa terris nova flumina, novos pontes fluminibus iniectos, insessa castris montium abrupta, pulsum regia pulsum etiam vita regem nihil desperantem;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 2:1)
tibi regia nostra patebit, Teque colent amnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 632)
illum tutata est cum Pallade regia Iuno:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 419)
Regia progenies, cui nobilitatis origo nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, fama loquax vestras si iam pervenit ad auris, me tibi finitimi parte iacere soli, supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem, quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 91)
regia, crede mihi, res est succurrere lapsis, convenit et tanto, quantus es ipse, viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 94)
gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo non potuit nostris lenior esse malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1424)
interea iuvenis furiales regius ignis concipit et caeco raptus amore furit, forma placet niveusque color flavique capilli, quique aderat nulla factus ab arte decor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권483)
"quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati, aspice de canna straminibusque domum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권92)
"posita est mihi regia caelo, possidet alter aquas, alter inane chaos, sed si forte tibi non est mutabile pectus, statque semel iuncti rumpere vincla tori, hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권419)
unde Fenestellae nomina porta tenet, nunc pudet, et voltus velamine celat amatos, oraque sunt multa regia tecta toga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권378)
"regia res scelus est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권386)
ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus concidit in dura sanguinulentus humo, filia carpento patrios initura penates ibat per medias alta feroxque vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권392)
Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:1)
Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, in chaos antiquum confundimur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:13)
Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus (nota loquor) genuit fueramque ego regia virgo divitibusque procis (ne me contemne) petebar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION