라틴어 문장 검색

Pan primus calamos cera coniungere pluris instituit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.22)
Daphnis et Armenias curru subiungere tigres instituit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS19)
Prima Ceres ferro mortalis vertere terram instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae deficerent silvae et victum Dodona negaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:14)
hic dies anno redeunte festus corticem adstrictum pice dimovebit amphorae fumum bibere institutae consule Tullo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 83)
amphora coepit institui:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:10)
matutine pater, seu Iane libentius audis, unde homines operum primos vitaeque labores instituunt - sic Dis placitum - , tu carminis esto principium.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.12)
denique sunt instituendi cuiusque generis amici,ad speciem homines inlustres honoreac nomine, qui etiam si suifragandi studia non navant, tamen adferunt petitori aliquid dignitatis;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 8:1)
oratorem autem instituimus illum perfectum, qui esse nisi vir bonus non potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 10:1)
quo magis impetranda erit venia, si ne minora quidem illa, verum operi, quod instituimus, necessaria praeteribo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 22:1)
ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter omnia demonstraturi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 26:1)
si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam, etiam cum ei formando nihil defuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 39:1)
A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 41:1)
quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 44:1)
parva docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:1)
quae causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia permutatione turbent, litteras qui instituuntur facie norint non ordine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION