라틴어 문장 검색

namque naturale est, ut sociis timori sit inferioris audacia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7303)
hanc postea Glaucus fecit deam marinam, quae classem Vlixis et socios evertisse narra- tur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 744)
ignis ubi in medio et socii cratera coronant 'in medio ubi ignis'. et proprie 'coronant', usque ad coronam summam implent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5281)
Horatius "scri- beris Vario fortis" pro 'a Vario'. Hylas autem socius Herculis fuit, qui aquatum profectus, raptus est a nymphis in Mysia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 62)
Sic solus in amoribus conscius, ipse socius in erroribus:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 3:3)
hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 15:5)
augebat etiam molestiam quod magna sapientium civium bonorumque penuria vir egregius con- iunctissimusque mecum consiliorum omnium societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat, dole- bamque quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 2:1)
Pacis est comes otique socia et iam bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam elo- quentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 1:3)
quorum Gai filius, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:2)
Albinum civemque praestantissimum L. Opimium, Gracchi interfectorem, a populo absolutum, cum is contra populi studium stetisset, Gracchani iudices sustulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:4)
atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens vir et in dicendo brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 1:1)
Hic me dolor tangit, haec cura sollicitat et hunc mecum socium eiusdem et amoris et iudici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 1:2)
convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:7)
L. Iunius Brutus (consul a. 509)62 22 M. Iunius Brutus iuris peritus6 5 M. Iunius Brutus, Caesaris interfector, praetor a. 44. eiCicero libros de finibus despondit (cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)270)
inde illa actio "ope consilioque tuo furtum aio factum esse", inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati pro socio fiduciae, reliqua quae ex empto aut vendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei privatae lege Laetoria, inde everriculum malitiarum omnium iudicium de dolo malo, quod C. Aquillius familiaris noster protulit, quem dolum idem Aquillius tum teneri putat cum aliud sit simulatum aliud actum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION