라틴어 문장 검색

indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 401:2)
et soluta obsidione Amphissae M'. Acilius tradito consuli exercitu provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 70:1)
ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 495:1)
Manlii solute ac neglegenter habiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 5:2)
quibus adnitentibus senatus consultum factum est ut, ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum quod eius solutum antea non esset solveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 76:1)
in ulteriore, quia diu aeger esset praetor, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 5:2)
convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent ut sopitum te adgrederentur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 177:2)
disceptationem inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias priusquam de praetoris exercitu ageretur aequum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 427:1)
tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 472:1)
Claudio Pisis dimissam, soluti metu, clam exercitu indicto, per transversos limites superatis montibus in campos degressi, agrum Mutinensem populati, repentino impetu coloniam ipsam ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 154:1)
interrumpi tenorem rerum, in quibus peragendis continuatio ipsa efficacissima esset, minime convenire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 171:1)
haec soluta obsidio locum alteri novae obsidioni dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 606:1)
Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 157:2)
eam se invitos, nullo eius in se merito, quoniam ita Romanis visum sit in societatem se belli trahere, interrupisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 174:2)
intervallum, quod inter caetratos et phalanges erat, implevit legio atque aciem hostium interrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 518:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION