라틴어 문장 검색

Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus, munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam crebris nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis equitibus magno concursu eo contenderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 48장1)
Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat; tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 59장5)
ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, cum primi ordines hostium transfixi telis concidissent, tamen acerrime reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 62장4)
Eius munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus XI milia passuum tenebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 69장6)
Castra opportunis locis erant posita ibique castella viginti tria facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret: haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 69장7)
Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium committi iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장1)
Erat ex omnibus castris, quae summum undique iugum tenebant, despectus, atque omnes milites intenti pugnae proventum exspectabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장2)
hostes concidunt animis atque itineribus diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장6)
6. Hic tenebat duas urbes opibus ditissimas
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM21)
captivabat omnes gentes que tenent Ispaniam
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM26)
Duo milia virorum hoc tenebant oppidum,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM63)
terram tenent quos debetis vos hostes confundere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM96)
Dei populum affligit et tenet in carcere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM111)
antequam intrarent portas et tenerent menia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM148)
mille passuum, ut credo, quod tenebat spatium;
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM218)

SEARCH

MENU NAVIGATION