라틴어 문장 검색

Nam et attentum monent Graeci ut principio faciamus iudicem et docilem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:1)
Omnia autem concludenda plerumque rebus augendis vel inflammando iudice vel mitigando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 332:1)
omniaque cum superioribus orationis locis tum maxime extremo ad mentis iudicum quam maxime permovendas et ad utilitatem nostram vocandas conferenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 332:2)
inciditur enim omnis [iam] deliberatio, si intellegitur non posse fieri aut si necessitas adfertur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 336:2)
Atque horum superius illud genus causam aut controversiam appellant eamque tribus, lite aut deliberatione aut laudatione, definiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:7)
Nostra est enim - si modo nos oratores, si in civium disceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis adhibendi auctores et principes sumus - nostra est, inquam, omnis ista prudentiae doctrinaeque possessio, in quam homines quasi caducam atque vacuam abundantes otio, nobis occupatis, involaverunt atque etiam aut inridentes oratorem, ut ille in Gorgia Socrates, cavillantur aut aliquid de oratoris arte paucis praecipiunt libellis eosque rhetoricos inscribunt, quasi non illa sint propria rhetorum, quae ab eisdem de iustitia, de officio, de civitatibus instituendis et regendis, de omni vivendi denique etiam de naturae ratione dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 122:1)
communicatio, quae est quasi cum eis ipsis, apud quos dicas, deliberatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 204:1)
et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 211:1)
Refert etiam qui audiant, senatus an populus an iudices:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 211:2)
Statuit autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris, ut senator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:4)
sic tria haec genera iudici deliberationis exornationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:5)
P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 1:2)
C. Quid, in deliberatione quid spectas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:1)
Est enim propositum, ut iratum efficiat iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 4:3)
quorum alterum deliberationis est alterum iudici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION