라틴어 문장 검색

interim modo litterularum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi praemia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:8)
Nescis, quid desideres, et tamen sic ei iungeris, quasi aut ante desideraveris aut - ut levissime dicam - postea desideraturus sis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:21)
Sexus femineus suo iungatur sexui;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:3)
"faciunt nam plura, sed illos defendit numerus iunctaeque umbone phalanges, magna inter molles concordia, non erit ullum exemplum in nostro tam detestabile sexu."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II29)
"haec inter pueros varie properantur, at ille iam sedet in ripa taetrumque novicius horret, porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum infelix nec habet quem porrigat ore trientem."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III106)
ecce alius quanto porrexit murmure panem vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V36)
quid fieri non posse putes, si iungitur ulla Vrsidio?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI15)
si moechorum notissimus olim stulta maritali iam porrigit ora capistro, quem totiens texit perituri cista Latini?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI16)
Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis non es amaturus, ducendi nulla videtur causa, nec est quare cenam et mustacea perdas labente officio crudis donanda, nec illud quod prima pro nocte datur, cum lance beata Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI100)
quid quod nec retia turpi iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem munimenta umeri pulsatamque arma tridentem qui nudus pugnare solet?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI184)
non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit, dicendi genus aut curvum sermone rotato torqueat enthymema, nec historias sciat omnes, sed quaedam ex libris et non intellegat, odi hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artem servata semper lege et ratione loquendi ignotosque mihi tenet antiquaria versus nec curanda viris opicae castigat amicae verba;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI231)
gaude, infelix, atque ipse bibendum porrige quidquid erit;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI291)
hos fovet omni involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis secretumque sibi mimum parat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI294)
mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI307)
credamus tunicae, de faucibus aurea cum se porrigat.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII85)

SEARCH

MENU NAVIGATION