라틴어 문장 검색

Iuverunt segetes meum laborem.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XX5)
Iuverunt caput est id hexametri - quod restat segetes meum laborem, tale est ceu "triplici vides ut ortu Triviae rotetur ignis volucrique Phoebus axe rapidum pererret orbem"
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XX6)
rebus in adversis quae iacuere iuvant.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 7:2)
Contentus nostris si fuisses sedibus Et quod natura dederat voluisses pati, Nec illam expertus esses contumeliam Nec hanc repulsam tua sentiret calamitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.8)
Quid ergo possum facere tibi, lector Cato, Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.7)
Ut possis alios ignorantes fallere, Ego qui sum expertus quantis fugias viribus, Scio quam virtuti non sit credendum tuae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Viatores et latro.9)
Iuvat me quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 1:3)
Non quidem gymnasia sectatur aut porticus, nec disputationibus longis aliorum otium suumque delectat, sed in toga negotiisque versatur, multos advocatione plures consilio iuvat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 6:2)
Ad hoc pauci cum quibus iuvet dicere;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 2:1)
Quod ut tibi magis liqueat, haruspicem consulam, quem sum frequenter expertus.'
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 4:1)
Etenim nescio quo pacto vel magis homines iuvat gloria lata quam magna.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 7:2)
Difficile est ut mihi de absente credas - quamquam credere soles omnia -, tantum in illo industriae probitatis eruditionis ingenii studii memoriae denique esse, quantum expertus invenies.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 7:1)
Curianus orabat, ut sibi donarem portionem meam seque praeiudicio iuvarem;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 2:1)
Sunt locis pluribus disposita sedilia e marmore, quae ambulatione fessos ut cubiculum ipsum iuvant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 40:2)
multi hoc me saepe monuerunt et ego volo, non quia commode facturum esse confidam - id enim temere credas nisi expertus -, sed quia mihi pulchrum in primis videtur non pati occidere, quibus aeternitas debeatur, aliorumque famam cum sua extendere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION