라틴어 문장 검색

at tu tam placido, quam nos quoque sensimus illum iudice pro lacrimis ora resolve meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 239)
lacrimis opus est, non sanguine dixit, "saepe per has flecti principis ira solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 622)
cui nos et lacrimas, supremum in funere munus, et dedimus medio scripta canenda foro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 714)
Quae mihi de rapto tua venit epistula Celso, protinus est lacrimis umida facta meis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 91)
haesit in amplexu consolatusque iacentem est, cumque meis lacrimis miscuit usque suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 97)
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen avorum sed probitas magnos ingeniumque facit, iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 918)
ille tibi exequias et magni funus honoris fecit et in gelidos versit amoma sinus, diluit et lacrimis maerens unguenta profusis ossaque vicina condita texit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 923)
fortuna miserrima tuta est, nam timor eventus deterioris abest, qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus, accipitremque timens pennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 217)
te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus quolibet in casu gratia nostra fores, ultima me tecum vidit maestisque cadentes excepit lacrimas Aethalis Ilva genis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 335)
grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas cum mea concreto sicca dolore forent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
te magis est mirum non hoc evincere, coniunx, inque meis lacrimas posse tenere malis, quid facias, quaeris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 111)
gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 147)
nil nisi sollicitae sint tua verba preces, tum lacrimis demenda mora est, summissaque terra ad non mortalis brachia tende pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 171)
interdum lacrimae pondera vocis habent, lux etiam coeptis facito bona talibus adsit horaque conveniens auspiciumque favens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 178)
sint utinam mites solito tibi more tuasque non duris lacrimas vultibus aspiciant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 181)

SEARCH

MENU NAVIGATION