라틴어 문장 검색

eademque ratio, quae circa Adonin et Attinem vertitur, in Aegyptia quoque religione luctum et laetitiam vicibus annuae administrationis alternat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 11:3)
Et luctus habitu proditur, ut in Euryali matre:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 5:1)
et Venus, quia rogatura, est Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 5:6)
Non est inmortalitas in luctu vivere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 25:4)
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 4:3)
Dixit enim non minorem luctum fuisse ex unius morte quam si tota urbs, quod sine dubio esset maius, ruisset.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 5:4)
Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lacrimas aequare dolorem?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 10:2)
Spargitur et tellus lacrimis, spargantur et arma.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 10:1)
Namque ferunt luctu Cygnum Phaethontis amati et similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 16:2)
Neque terram inicere neque cruenta convestire corpora Mihi licuit, neque miserae lavere lacrimae salsum sanguinem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 21:3)
Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro Adfixere solo, lacerasque in limine sacro Attonitae fudere comas, votisque vocari Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:17)
At si funestas acies, si dira paratis Proelia discordes, lacrimas civilibus armis Secretumque damus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:6)
Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex, Silvaque Dodones, et fluctibus aptior alnus, Et non plebeios luctus testata cupressus, Tum primum posuere comas, et fronde carentes Admisere diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:20)
unumque relictum Agnorunt miseri, sublato errore, parentes, Aeternis caussam lacrimis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:52)
Non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit, Distentis toto riguit sed corpore palmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION