라틴어 문장 검색

Illa genae florem primaevo corpore vulsit, Illa comam laeva morienti abscidit ephebo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:30)
Tempora signavit leviorum Roma malorum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:49)
vellem, populis incognita nostris, Vulturis ut primum laevo fundata volatu Romulus infami complevit moenia luco, Usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:61)
at ille Iusto vela modo pendentia cornibus aequis Torsit, et in laevum puppim dedit, utque secaret, Quas Samiae cautes et quas Chios asperat, undas, Hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:55)
Non sic moderator equorum, Dexteriore rota laevum cum circuit axem, Cogit inoffensae currus accedere metae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:57)
Et clypeum laevae fulvo dedit aere nitentem, In quo saxificam iussit spectare Medusam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:24)
hunc, caldi tetigit cum brachia Cancri, Sol rapit, atque undae plus, quam quod digerat aer, Tolitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:36)
Protinus a laeva clari tibi fronte Penates Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX8)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis, Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXII1)
Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat, Qui movet in varios bracchia volsa modos;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII6)
Psilothro faciem levas et dropace calvam.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXIV1)
In Pompeiano dormis, Laevine, theatro:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, IX1)
Impia Cappadocum tellus et numine laevo Visa tibi cineres reddit et ossa patri.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXV2)
Non pila, non follis, non te paganica thermis Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes, Vara nec in lento ceromate bracchia tendis, Non harpasta vagus pulverulenta rapis, Sed curris niveas tantum prope Virginis undas, Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION