라틴어 문장 검색

Ita et vocibus excitatus et recreatus loci frigore sublatis oculis agitatoque corpore vivere se - et iam tutum erat - confitetur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 3:3)
Meministine te saepe legisse, quantas contentiones excitarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori vel gloriae vel reprehensionis attulerit?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 1:1)
Nam Rhodii cum ipsis orationum virtutibus tum etiam comparationis aculeis excitabantur, nostra oratio sine aemulationis gratia probabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 3:1)
UT enim faces ignem assidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continuatione servatur, intercapedine et quasi remissione languescit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 11:2)
Disponit qui nuntient sibi quem assensum quos clamores excitarim, quem eventum iudicii tulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 3:2)
Tu tamen aestima, quantum nos in ipsa pugna certaminis maneat, cuius quasi praelusio atque praecursio has contentiones excitavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 6:1)
Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:1)
Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 14:2)
Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 18:2)
surgebam invicem, si quiesceret excitaturus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 4:2)
Tempus est te revisere molestias nostras, vel ob hoc solum ne voluptates istae satietate languescant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 3:1)
Ut enim, si cenam tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut obtusus illis et oblitus stomachus his excitaretur, ita nunc hortor ut iucundissimum genus vitae non nullis interdum quasi acoribus condias.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 5:1)
Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, ea sub oculis posita neglegimus, seu quia ita natura comparatum, ut proximorum incuriosi longinqua sectemur, seu quod omnium rerum cupido languescit, cum facilis occasio, seu quod differimus tamquam saepe visuri, quod datur videre quotiens velis cernere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 1:1)
Vides qui per funem in summa nituntur, quantos soleant excitare clamores, cum iam iamque casuri videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 3:2)
Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, Inque suum miseros excitat ales opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 656)

SEARCH

MENU NAVIGATION