라틴어 문장 검색

in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 245)
aut periit aurum aut conscissa pallula est aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum aut vasum ahenum antiquom aut lectus laptiles aut armariola Graeca, aut aliquid semper quod petra debeatque amans scorto suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 115)
neque ruri neque hic operis quicquam facio, corrumpor situ, ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 142)
Meum quidem te lectum certe occupare non sinam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1163)
Rhodii autem, cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes cives victores reverti hostes receperunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장67)
ipsi autem sunt ita longi et lati, uti duo triclinia cum circumitionibus inter se spectantia possint esse conlocata, habentque dextra ac sinistra lumina fenestrarum valvata, uti de lectis per spatia fenestrarum viridia prospiciantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장54)
rex, cum iam sex civitatis lectos habuisset nec tam cito septumum idoneum inveniret, retulit ad eos, qui supra bybliothecam fuerunt, et quaesiit, si quem novissent ad id expeditum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말11)
lecto te solum, lecto te deprecor uno:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3415)
nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto, scriniaque ad lecti clausa iacere pedes, ac maestam teneris vestem pendere lacertis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 69)
cuncti nam lecti navibus bene addidit 'lecti', ne penitus omnes intellegeres.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5181)
tum lecti ivvenes non vacat 'lecti':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1791)
C aurei lecti modicis intervallis positi erant, lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu aut apud Macedonas nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis in illo convivio ostendens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 17:2)
lecti ferro utrum 'ad ferrum lecti', an potius 'acie lecti', ut si dixisset 'virtute lecti'. vallum historice locutus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1441)
Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 15:1)
Et in uno lecto iussit ad capitem regium insigne poni, et quis de ipsis in eodem lecto elegisset dormire, in hoc se debere cognoscere cui regnum postea traderet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION