라틴어 문장 검색

Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 3:1)
Femina breuius urinae iter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:1)
Ima uero spina in coxarum osse desidit, quod transuersum longeque ualentissimum uoluam, uesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:2)
Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 26:3)
Longeque perniciossissimum est, quod in osse pectoris est, quia uix, etiam si recte cessit curatio, ueram sanitatem reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 6:4)
deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:4)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius uelamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:2)
Vbi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum uis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri [parti] aequatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 5:1)
ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, uel aliquanto breuiores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:4)
Deligandaque fascis sunt aliquanto quam uulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 25:2)
inferioresque dentes longius quam superiores excedunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 1:5)
rursum iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 1:3)
Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et uatium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 2:2)
longe tamen abest ut omnibus idem pretium eademve auctoritas sit tribuenda.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.109)
154, 6 meae editionis) aliasque aliquanto minores (pag.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.112)

SEARCH

MENU NAVIGATION