라틴어 문장 검색

Mane autem adveniente miles ad maritum accedens rogavit eum ut ipsum in desponsacione sue amasie asociaret.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:29)
has laudes ille maritus habet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2110)
felix Eois lex funeris una maritis, quos Aurora suis rubra colorat equis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 138)
ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris, pollueritque novo sacra marita toro, illi sint quicumque solent in amore dolores, et caput argutae praebeat historiae, nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2020)
haecne marita fides et parce auia noctes, cum rudis urgenti bracchia uicta dedi?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 35)
docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem, concordique toro pessima semper auis, Penelopen quoque neglecto rumore mariti nubere lasciuo cogeret Antinoo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 53)
audax cantatae leges imponere lunae et sua nocturno fallere terga lupo, posset ut intentos astu caecare maritos, cornicum immeritas eruit ungue genas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 56)
"Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae narrant historiae tempora nota suae:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 735)
mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis, uinxit et acceptas altera uitta comas, iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1124)
"procedat Colchis prius agnita virgo marito crimine quam sexu;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 238)
scopulos iaculabile fulgur fucat et accensam silicem fecunda maritat ira deum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)
"sic torva Pelasgum Colchis in aplustri steterat trepidante marito Absyrtum Sparsura patri facturaque caesi germani plus morte nefas, dum funere pugnat et fratrem sibi tela facit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 61)
"illic te posito pugnabat ponte sub ipso Maiorianus eques, fors ripae colle propinquo barbaricus resonabat hymen Scythicisque choreis nubebat flavo similis nova nupta marito."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 91)
"haud secus insertis ad pulvinaria palmis Romulus et Tatius foedus iecere, parentum cum ferro et rabidis cognato in Marte maritis Hersilia inseruit Pallantis colle Sabinas."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 186)
aspicias illam sibi parva paventem et pro dimisso tantum pallere marito, iamque Iovem in formas mutat quibus ille tenere Mnemosynam, Europam, Semelen, Ledam, Cynosuram serpens, bos, fulmen, cygnus, Dictynna solebat, iamque opus in turrem Danaae pluviamque metalli ibat et hic alio stillabat Iuppiter auro, cum virgo aspiciens vidit Tritonida verso lumine doctisonas spectare libentius artes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium61)

SEARCH

MENU NAVIGATION