라틴어 문장 검색

quod maturi erat circa, demessum et convectum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 299:3)
qui cum nihil quod satis maturam causam belli haberet, nisi adversus Lacedaemonium tyrannum, attulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 244:1)
hunc rumorem quia similem veri tempus anni maturum iam ad navigandum faciebat, rex praesidio Medione imposito et in quibusdam aliis Acarnaniae oppidis Thyrreo abscessit et per Aetoliae ac Phocidis urbes Chalcidem rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 153:1)
Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio verno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta navibus miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 93:1)
ipse - iam enim medium autumni erat - locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 340:2)
eo maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 15:2)
latera regis duo filii iuvenes cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuventae robore ille, flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 62:1)
et cum multa, ut adsolet, veritas praeberet vestigia sui, omni ope adiuvabat, quo maturius omnia emanarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 626:1)
quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 56:1)
haec ad ea quae ab Eumene delata erant accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 188:1)
quo maturius in provincias magistratus proficiscerentur, Latinae kalendis Iuniis fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 369:1)
per id omne tempus quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna pars matura militiae esset, et levibus bellis Thracum accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub assidua tamen militia fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 553:1)
sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliae provinciae pleraque oppida adiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 101:1)
nam praetores propter iurisdictionem maturius sortiti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 163:2)
omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 206:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION