라틴어 문장 검색

quae ne fecisse inobservantia quadam videatur, quanquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecepit, ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, colloquia personarum, omnes adfectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 196:3)
ita quod exponebat, et ratione fecit credibile et adfectu quoque implevit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 199:3)
quo magis miror eos, qui non putant utendum in narratione adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 200:1)
An non M. Tullius circa verbera civis Romani brevissime movet adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 202:1)
Ubi vero maior res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non ut consumantur adfectus, sed ut tamen velut primis lineis designentur, ut plane, qualis futura sit imago rei, statim appareat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 209:1)
similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 237:2)
adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:2)
namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro digium arbitrabantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 2:2)
ut, si forte quid factum ira vel metu vel cupiditate dicatur, latius, quae cuiusque adfectus natura sit, prosequamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 71:2)
nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis adfectibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 72:2)
inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira, odium, invidia, cupiditas, spes, ambitus, audacia, metus, cetera generis eiusdem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 128:4)
aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima civitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 258:2)
his quidam probationes adiiciunt, quas vocant, ductas ex adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 274:1)
adfectus haec pars mitiores habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 290:1)
Sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit , qualis est illa Scauri, de qua supra dixi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 343:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION