라틴어 문장 검색

Habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti pavoris, quod illum curiosum facit, ut ait Vergilius noster:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 12:2)
Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:5)
Ad hoc cupis pervenire, sed erras, qui inter divitias illuc venturum esse te speras, inter honores, id est, gaudium inter sollicitudines quaeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:7)
omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:1)
Quid est ergo quare indigner aut doleam, exiguo momento publica fata praecedo ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:6)
si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 7:2)
Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:8)
Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatum nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem inmiserit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 34:3)
atqui multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam variis generibus emittunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 13:4)
nulla sollicitudo in alto est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:3)
Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 16:1)
Tamquam non trans maria nos sollicitudinum causae persequantur !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 4:2)
Dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 22:7)
Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION