라틴어 문장 검색

Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:16)
) Quae apertissimam de Incarnatione Filii Dei continent prophetiam, ipso fortassis poeta ignorante, quae in Sibylla vel in eo Spiritus sanctus loqueretur, sicut de Caipha contigit, dicente, quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:16)
Quibus quidem non sufficit ut soli moriantur, nisi alios compellant suis erroribus, illo videlicet Judaeorum more, quo eos veritas dicit mare et aridam circuire, ut faciant proselytum unum (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:19)
"Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat (Ezech.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:38)
Veluti si qui diutinis poenis mori cogantur, et morte ipsa cruciatus finire desiderent, et ad hoc nitantur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:15)
Sicut prima immortalitas fuit quam peccando Adam perdidit, non posse mori;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:6)
Semper delatoriae accusationis calumniam evitavi, numquam relictae militiae probra sustinvi, eo quod honestum mihi esset pro patria mori:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:14)
IX. Tunc conversus ad eum qui de conditione regni locuturus ab impiissimo Hinguar fuerat missus "Madefactus -inquit - cruore meorum, mortis supplicio dignus extiteras;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:1)
Palpitabat mortuae linguae plectrum infra meatus faucium, manifestans in se verbigenae magnalia, qui rudenti asellae compegit humana verba, ut increparet prophetae insipientiam.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:10)
"Eos qui ducuntur ad mortem eruere ne cesses", factum quoque Helisaei prophetae, qui latrunculos de Samaria pastos pane et aqua remisit ad propria, dicens regi, volenti percutere ilico, quod non eos coepisset in gladio et arcu suo;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:14)
Unde canonum auctoritas prohibet ne quis episcopus aut quilibet de clero delatoris fungatur officio, quoniam satis dedecet ministros vitae caelestis assensum praebere in mortem cuiuslibethominis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:17)
XVIII. Sicque sanctus rex et martyr Edmundus omnibus innotuit non se esse inferiorem meritis Laurentii beati levitae et martyris, cuius corpus, ut refert beatus pater Gregorius, cum quidam seu digni seu indigni levare volentes conspicerent, contigit ut septem ex eis ibidem subita morte perirent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:1)
Videmus enim ipsos mortem contemnere nullasque timere minas, divitias spargere et ad multas devenire inopias.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:5)
meam namque simul cum morte vitam tenetis vestro pugno reclusam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:8)
sed si ea mihi denegare velitis, erit mihi vita poena, quod gravius est quam subito incurrere mortem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION