라틴어 문장 검색

Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:1)
Tum commilitones accersitis magistratibus mentiuntur sese multi pretii vasculum argenteum praesidis in via perdidisse, idque hortulanum quendam repperisse nec velle restituere, sed apud familiarem quendam sibi delitescere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:4)
Sed uxor, quae iampridem nomen uxoris cum fide perdiderat, medicum convenit quendam notae perfidiae, qui iam multarum palmarum spectatus proeliis magna dexterae suae tropaea numerabat, eique protinus quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem momentarium venenum venderet, ipsa autem emeret mortem mariti sui.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:3)
Nec tamen esse quemquam de suo numero tam perditae mentis vel immo destinatae mortis, qui non sibi quoque seorsum iubente domina, temerarium atque sacrilegum audeat ministerium subire noxamque letalem contrahere.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:6)
heri natus hodie moritur,
(ARCHIPOETA, I59)
et, ut opus faciant, quod non possint mori,
(ARCHIPOETA, IV43)
moriuntur studio subditi labori.
(ARCHIPOETA, IV44)
quamvis tamen moriar et propinquem fini,
(ARCHIPOETA, V85)
«ecce, poeta, peris, non vives, sed morieris
(ARCHIPOETA, VI11)
morte bona morior, dulci nece necor;
(ARCHIPOETA, X22)
ut sint vina proxima morientis ori.
(ARCHIPOETA, X46)
ita ut ad ultimum, uno servulo comitata, sicut a multis videntibus eam audivimus, cotidie mendicans, in Pavia miserabiliter moreretur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:13)
Quinque itaque reges confestim, Karolo moriente, ordinati sunt, sed imperium penes Earnulf remansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:6)
eulogii miserabiliter contristentur, et perditis eorum patribus, coniugibus, liberis, ministris, servis, ancillis, operibus et omni supellectili flebiliter commoveantur, quid detestabilis iuvat poenitentia, quando nec occisis suis propinquis succurrere valent, nec captivos suos a captivitate exosa redimere, nec etiam interdum sibimet, qui evaserint, adiuvare valent, quoniam propriam unde sustentent vitam non habent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:17)
Tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cuius itinera in superna bene novi, tune, cum expertus saepe sis, quam dulce vivat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis vitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION